라틴어 문장 검색

Huic rogationi partim conscii sibi, alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia placere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxime per homines nominis Latini et socios Italicos impedimenta parabant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 40장2)
Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cauere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장5)
Iugurthae exitium adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo agitari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장8)
Imperatori nobilitas, quae antea decori fuit, invidiae esse;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장4)
Metellus interea Romam profectus contra spem suam laetissimis animis accipitur, plebi patribusque, postquam invidia decesserat, iuxta carus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장1)
hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:2)
odium, invidia, contemptus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:2)
Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 10:3)
" Nempe et invidiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 10:3)
Ne illud quidem videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, omnem contumeliam servis detraxerint ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:1)
bono nulla cuiusquam boni invidia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 10:6)
Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 13:3)
Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 15:3)
Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:3)
Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION