라틴어 문장 검색

equitatum, quia equorum nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum, decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 325:2)
substructionem super Aequimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 344:1)
te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse, videritis in acie eos, in cornu utroque - id enim roboris esse videbatur - locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 607:1)
cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 618:3)
et cum eo consule belli partem quamcumque mihi delegavit gessi, et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 320:2)
in medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 351:1)
opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 529:1)
et vectigalia summis pretiis, ultro tributa infimis locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 531:1)
ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei nullam apud eos gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 626:1)
iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes refugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 270:2)
principio veris exercitum in Carpetaniam duxit et castra locavit ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 356:1)
is erat qui ipse aedem voverat, quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 398:1)
ludi decreti et ut duumviri ad aedem locandam crearentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 529:1)
theatrum et proscaenium ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio, columnasque circa poliendas albo locavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 596:1)
M. Fulvius plura et maioris locavit usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 597:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION