라틴어 문장 검색

Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 3:1)
In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:2)
Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 10:3)
Igitur, ubi ultima experiri statutum est, ante aliquot diebus uictu corpus praeparandum est, ut modicos, ut salubres cibos, ut minime glutinosos adsumat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 5:3)
Ima uero spina in coxarum osse desidit, quod transuersum longeque ualentissimum uoluam, uesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:2)
Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur, sicut cum umero cubitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 26:3)
Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:4)
superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 4:6)
siquidem ea minime periculose media franguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 1:3)
Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri [parti] aequatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 5:1)
articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 7:4)
per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:5)
ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:6)
inferioresque dentes longius quam superiores excedunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:5)
rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION