라틴어 문장 검색

melior autem indoles laeta generosique conatus et vel plura iusto concipiens interim spiritus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 48:3)
solebam ego dicere pueris aliquid ausis licentius aut laetius, laudare illud me adhuc, venturum tempus, quo idem non permitterem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 58:2)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 223:4)
nam primum est, ut liqueat, augere quid velimus an minuere, dicere an moderate, laete an severe, abundanter an presse, aspere an leniter, magnifice an subtiliter, graviter an urbane.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:3)
alia copia locuples, alia floribus laeta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 150:2)
nam neque illud Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 274:1)
idem laetus ac pressus, iucundus et gravis, copia tum brevitate mirabilis, nec poetica modo sed oratoria virtute eminentissimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:3)
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
quid enim prodest, esse verba et Latina et significantia et nitida, figuris etiam numerisque elaborata, nisi cum iis, in quae iudicem duci formarique volumus, consentiant, si genus sublime dicendi parvis in causis, parvum limatumque grandibus, laetum tristibus, lene asperis, minax supplicibus, summissum concitatis, trux atque violentum iucundis adhibeamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 3:2)
non enim sola illa laetiora, qualia a Cicerone dicuntur, saxa atque solitudines voci respondent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 35:1)
nam et tempus tum triste, tum laetum, tum liberum, tum angustum est, atque ad haec omnia componendus orator;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 47:2)
An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, composition quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 50:1)
itaque laetis in rebus plena et simplex et ipsa quodammodo hilaris fluit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 210:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION