라틴어 문장 검색

sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed uerbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intellegerentur, solita sibi simplicitate pandebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].3)
quibusdam autem hoc idem etiam manifeste reuelabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVII [XXIX].4)
Quem cum legissem, inueni omnia scelera, non solum quae opere uel uerbo, sed etiam quae tenuissima cogitatione peccaui, manifestissime in eo tetricis esse descripta litteris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 1:20)
" Quibus uerbis manifestissime constat, quod ita in obseruatione paschali mentio fit diei XIIIIae, ut non tamen in ipsa die XIIIIa pascha fieri praecipiatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:14)
Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes Stamina, non ulli dissoluenda deo, Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes, Quem tremeret forti milite victus Atax.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 71)
Ille liquor docuit voces inflectere cantu, Movit et ad certos nescia membra modos, Bacchus et agricolae magno confecta labore Pectora tristitiae dissoluenda dedit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 715)
Sit satis e membris tenuem rescindere vestem, Sit satis ornatus dissoluisse comae, Sit lacrimas movisse satis:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1033)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
itaque, ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri ut filium expiaret pecunia publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 279:2)
comprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:2)
revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena adfecissent, ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 527:1)
datae litterae, ut pignus fidei essent, manifestum facinus fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 37:2)
Claudius victam tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 481:2)
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 486:1)
cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi apud P. Sestium, patriciae gentis virum, invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION