라틴어 문장 검색

Acetum quoque ex scilla retentum ore satis aduersus haec ulcera proficit, item ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 3:1)
Eadem autem conpositio tonsillis, uuae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:6)
Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt [curant] aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:1)
Vbi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 16:5)
idque etiam in ore uoluae feminarum incidere consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 24:3)
At si anus ipse uel os uuluae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod prouolutum est, an umore muccoso circumdatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:1)
dein fibula oris cutis inicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:3)
Qui * * * nonnumquam spiritus ea cum umore quasi bullante prorumpit, maximeque si hunc ore ille continuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 4:1)
Si uero ab uno ore plures sinus erunt, recta fistula scalpello erit incidenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 10:4)
oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:3)
plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum conuertenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:5)
cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:5)
Reperti sunt, qui a capite recte eas lineas ad tempora deducerent, cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis leuiter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:5)
contra tempora quidem timide, ne subiecti musculi qui maxillas tenent sentiant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 47:1)
In ore quoque quaedam manu curantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION