라틴어 문장 검색

Paulus ipse post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis, quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium, adverso Tiberi ad urbem est subvectus, completis ripis obviam effusa multitudine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 420:1)
si bene dicetis, vostra ripa vos sequar, si male dicetis, vostro gradiar limite.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 318)
amoenitates omnium venerum et venustatum adfero ripisque superat mi atque abundat pectus laetitia meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 13)
Alnus autem, quae proxima fluminum ripis procreatur et minime materies utilis videtur, habet in se egregias rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장31)
Larix vero, qui non est notus nisi is municipalibus, qui sunt circa ripam fluminis Padi et litora maris Hadriani, non solum ab suci vehementi amaritate ab carie aut tinea non nocetur, sed etiam flammam ex igni non recipit, nec ipse per se potest ardere, nisi uti saxum in fornace ad calcem coquendam aliis lignis uratur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장49)
item si secundum flumina aedis sacra fiet, ita uti Aegypto circa Nilum, ad fluminis ripas videntur spectare debere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장3)
campestribus autem fontibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae ex montibus sub terra submanantes erumpunt in medios campos ibique arborum umbris contectae praestant montanorum fontium suavitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장23)
torrentia flumina ripas quae aucta riparum munimina spernunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 523)
quorum prior locus est in ripa Pentae amnis, secundus in ripa Tamensis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:10)
Nam neque aquae nec pabuli nec caeli mutatione tentatur, neque infestatur conditione regionis, sicut ille, qui ex planis et campestribus locis in montana et aspera perductus est, vel ex montanis in campestria.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:5)
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 63:1)
In huius ulteriore ripa Cassobellauno duce inmensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:4)
Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 9:1)
infra enim ait 'insidiis et ripa territus alta', ut insidias pro formidine, ripam pro flumine posuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7494)
Equites et pedites Christianorum [0458A] videntes copias Turcorum loricatorum in fluminis ripa ad resistendum diffusas, diffunduntur et ipsi spatiose altera in ripa;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION