라틴어 문장 검색

Necessitas quam pertinax regnum tenet!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 437)
Nil aliud scit necessitas, quam vincere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 443)
Necessitati sapiens nihil umquam negat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 446)
Necessitatem ferre, non flere addecet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 452)
O sententiam necessitate confusam!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 7:2)
Si non ita agitis circa nos nocentes, ergo nos innocentissimos iudicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non iustitia damnandam a vobis sciatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:3)
Sed quoniam, cum ad omnia occurrit veritas nostra, postremo legum obstruitur auctoritas adversus eam, ut aut nihil dicatur retractandum esse post leges aut ingratis necessitas obsequii praeferatur veritati, de legibus prius concurram vobiscum ut cum tutoribus legum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 3:1)
Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 5:1)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:5)
Formati estis ab isdem utique spiritibus, uti nos pro salute imperatoris sacrificare cogatis, et inposita est tam vobis necessitas cogendi quam nobis obligatio periclitandi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 28장 1:6)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)
Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus, nec ulla magis res aliena quam publica.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 38장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION