라틴어 문장 검색

Ante diem quoque quartum Kalendas vel Nonas vel Idus tamquam nominalem diem plerique vitant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 26:1)
Geminus ait diem nundinarum exactis iam regibus coepisse celebrari, quia plerique de plebe repetita Servii Tullii memoria parentarent ei nundinis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:2)
unde aestimatum est a nonnullis ad propitiandum tunc maxime deum caloris Apollinaribus litari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:3)
plerique autem a specie et nitore Φοῖβον, id est καθαρὸν καὶ λαμπρὸν, dictum putant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 33:2)
Neque minus Romani, ut pleraque alia ex Graeco, ita et lucem videntur a λύκῆ figurasse.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 39:1)
siquidem plerique Liberum cum Marte coniungunt, unum deum esse monstrantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:2)
Pleraque etiam simulachra Mercurii quadrato statu figurantur solo capite insignita et virilibus erectis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 14:1)
Nec his Virgilii verbis copia rerum dissonat, quam plerique omnes litteratores pedibus inlotis praetereunt, tamquam nihil ultra verborum explanationem liceat nosse grammatico.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:1)
Cum in Herculem furentem prodisset et nonnullis incessum histrioni convenientem non servare videretur, deposita persona ridentes increpuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 16:1)
Et primum illud non omiserim, in quo plerique falluntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 2:1)
Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
Nonnullorum quae scientissime prolata sunt male enuntiando corrumpimus dignitatem, ut quidam legunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 1:1)
Sed dei quidem nomen nonnullis antiquorum, licet inter se dissidentium, libris insitum:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:1)
Sed videndum ne quod nonnulli male aestimaverunt nos quoque confundat, opinantes uno carmine et evocari ex urbe aliqua deos et ipse devotam fieri civitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 6:1)
sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION