라틴어 문장 검색

et iuvenem spretae laniatum fraude novercae non sine Circaeis Latonia reddidit herbis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:165)
ipse et dispariles monstro commissus in artus qui crimen matris prodidit ore novo Cres puer haud talem potuisset reddere formam, portassent totum si fera membra patrem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti5)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
reddidit Alcides Priamo, quas ceperat, arces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum16)
me precor, heu, me redde mihi gravibusque medere vulneribus vitamque iube famamque reverti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum40)
at illa fontibus abluitur gelidis legemque capillo reddit et ornatum formae prelisque solutae mira Dioneae sumit velamina telae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae59)
addidit et proprio germana vocabula nato quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae59)
ergo, quot dederit natos, tot funera matri reddamus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia37)
adgredere et nostro rursum te redde labori nec tibi sufficiat transmissae gloria vitae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:72)
unus tot funera contra restitit extinxitque faces agrisque colonos reddidit et leti rapuit de faucibus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:24)
ambitur signis augustior infans, sentit adorantes galeas, redditque ferocem vagitum lituus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:85)
"Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis et superis numen, qui fas per limen utrumque solus habes geminoque facis commercia mundo, i celer et proscinde Notos et iussa superbo redde Iovi:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:36)
carceribus laxantur aquae factoque meatu redduntur fluviusque mari tellusque colonis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:93)
tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:69)
nec vox aut spiritus oris redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:83)

SEARCH

MENU NAVIGATION