라틴어 문장 검색

haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 408:1)
magis illud est periculum ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiendam adversus nos fortunam belli incitemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 361:1)
iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 38:2)
, sic nimis multi pro inopia commeatuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 87:4)
qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis cauti et providi essent, extemplo paeniteret, dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 105:1)
quod ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet videri malim quam nimis pertinaciter in obtinendo eo tetendisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 609:1)
insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 294:1)
inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque vox, nimis vero eventu comprobata, valuit cur Hostilia damnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 444:1)
et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 67:4)
ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 13:1)
ad hanc interrogationem tuam et non respondere vereor, ne superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 417:1)
haec seniores, quibus nova ac nimis callida minus placebat sapientia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 501:1)
modum imponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 679:1)
iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 435:2)
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti propere , de suis finibus exercitus deducerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 140)

SEARCH

MENU NAVIGATION