라틴어 문장 검색

fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
qualemve laetis caprea pascuis intenta fulvae matris ab ubere iam lacte depulsum leonem dente novo peritura vidit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 42)
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 106)
vivit siliquis et pane secundo;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 147)
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant, floribus et vino Genium memorem brevis aevi, Fescennina per hunc inventa licentia morem versibus alternis opprobria rustica fudit, libertasque recurrentis accepta per annos lusit amabiliter, donec iam saevus apertam in rabiem coepit verti iocus et per honestas ire domos impune minax, doluere cruento dente lacessiti;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 152)
panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:10)
ut, si reticulum panis venalis inter onusto forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.29)
venit vilissima rerum hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra callidus ut soleat umeris portare viator.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:2)
cum sale panis latrantem stomachum bene leniet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate10)
tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes praecincti recte pueri comptique ministrent.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit. 1:9)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 226:2)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
Non autem commovere tantum miserationem sed etiam discutere epilogi est proprium cum oratione continua, quae motos lacrimis iudices ad iustitiam reducat, tum etiam urbane dictis, quale est date puero panem, ne ploret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 64:1)
unde Vatinius dixit hoc dictum, cum reus, agente in eum Calvo, candido sudario tergeret, idque ipsum accusator in invidiam vocaret, quamvis reus sum, inquit, et panem item candidum edo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 169:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION