라틴어 문장 검색

Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:1)
"Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, sed peperisse prius:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:7)
corpus putat esse, quod unda est adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:6)
Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:2)
"nec longum pueri fato laetabere, quo plus invidiae, quam laudis habes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:2)
Solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:4)
Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque carminibus grates et dis auctoribus horum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:15)
At genitor, quamquam laetatur sospite nato, attonitus tamen est ingens discrimine parvo committi potuisse nefas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:1)
Utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, "laeter," ait "doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:16)
Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:20)
ait "paelex lacrimis laetabitur istis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:5)
"Faveant tibi numina saltem conripiantque moras, tum cum matura vocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:5)
minimo ut relevere dolore, utque marem parias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:5)
neque habent sua verba dolores, nec Lucina potest parientis voce vocari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION