라틴어 문장 검색

crebrescebat enim Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장2)
memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
Bruttedium artibus honestis copiosum et, si rectum iter pergeret, ad clarissima quaeque iturum festinatio extimulabat, dum aequalis, dein superiores, postremo suasmet ipse spes antire parat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장6)
Tiberius quae in Silanum parabat quo excusatius sub exemplo acciperentur, libellos divi Augusti de Voleso Messala eiusdem Asiae pro consule factumque in eum senatus consultum recitari iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 68장1)
non quidem sibi ignara quae de Silano vulgabantur, sed non ex rumore statuendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장5)
non enim debere eripi patribus vim statuendi neque tantum maleficium impune habendum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장3)
ita donum apud Antium statuitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장4)
Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장1)
palam compositus pudor, intus summa apiscendi libido, eiusque causa modo largitio et luxus, saepius in- dustria ac vigilantia, haud minus noxiae quotiens parando regno finguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장8)
et severius acturos si vallum statuatur procul urbis inlecebris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 2장4)
egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductosque ante Caesarem statuunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장10)
et permissum statuere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장8)
dein quia pluribus adversum Tacfarinatem expeditionibus cognitum non gravi nec uno incursu consectandum hostem vagum, excito cum popularibus rege Ptolemaeo quattuor agmina parat, quae legatis aut tribunis data;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 24장4)
eadem poena in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis maiestatis criminibus sororem petivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장9)
ergo et prioris silentii defensionem et quid in futurum statuerim simul aperiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION