라틴어 문장 검색

Sumus enim in ea opinione, inesse corporibus omnibus desiderium assimilandi, non minus quam coeundi ad homogenea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:22)
per quem virtutes corporum magis aut minus impediuntur aut provehuntur a mediis ipsorum, pro natura corporum et virtutum operantium, atque etiam medii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 463:2)
Atque circa hoc certe se agilia praebent, et satis perniciter et rapide (ut pertaesa et impatientia omnis morae) contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:8)
Neque parum scientiae naturalis sub illis adumbratum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:2)
Licet enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum veras lineas, speculativa sunt, et minus utilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:9)
Id quod ex potentissimis corporum pneumaticorum virtutibus (quae aliter tanquam pulveris minuti natarent in vacuo), et multis aliis demonstrationibus, nobis satis liquet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:7)
ideoque operae et novis probationibus haud parum parcunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:3)
Non enim parum lucri fit, si per violentias indi possint corporibus naturae fixae et constantes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:31)
licet rursus eadem opiata moderate sumpta, per accidens secundarium (videlicet condensationem illam quae a coitione succedit), confortent spiritus, eosque reddant magis robustos, et retundant eorum inutiles et incensivos motus, ex quo ad curas morborum, et vitae prolongationem haud parum conferant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:18)
veluti quod aqua parum tepida facilius conglacietur quam omnino frigida, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 484:2)
quae parum potest ad densitatem constantem (resiliunt enim corpora) sed nihilominus forte res auxiliaris esse queat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:8)
Tertia fit per coitionem partium homogenearum, quae sunt maxime solidae in corpore aliquo, atque antea fuerant distractae, et cum minus solidis commistae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:10)
quod mirum minime est, quoniam antequam inventio succedat formarum et schematismorum, de inquisitione consensuum non multum sperandum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:14)
5. At regimen motus (quod est quintus ex modis operandi) non parum valet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:1)
Etiam huic regimini motus satis leviter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob rivulos scilicet et loculos matricis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION