라틴어 문장 검색

M'. Manilius patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 4:2)
Quid tandem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:2)
sed quae tandem est Epicharmi ista sententia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 15:10)
aut quae sunt tandem ista maiora?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 16:3)
Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata Argo/, quia Argivi i/n ea delecti/ viri Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis, aut i qui Oceani freta illa viderunt, Europam Libyamque rapax ubi dividit unda, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 44:3)
illa tandem num leviora censes, quae declarant inesse in animis hominum divina quaedam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:1)
illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:1)
hic si vivis filiis incolumi regno occidisset asta/nte ope ba/rbarica Tecti/s caelatis la/queatis, utrum tandem a bonis an a malis discessisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:5)
quod tandem tempus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:2)
ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:3)
qualis tandem Lacaena?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:2)
quibus duobus morbis, ut omittam alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt in corpore esse graviores?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 5:3)
Quonam tandem modo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 8:7)
haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:6)
Etenim quis erit tandem modus iste?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION