라틴어 문장 검색

"nec mihi secretis culpam occultare sub antris cura, sed ostendi prolem posuique trementem ante tuos confessa pedes;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권268)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
Cui convenit cum paupertate, dives est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C22)
Lapsus semel fit culpa, si iterum cecideris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 33)
Multis placere quae cupit, culpam cupit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 351)
Nusquam facilius culpa quam in turba latet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 453)
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 574)
Quam malus est, culpam qui suam alterius facit!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 623)
Succurre paupertati amicorum, immo potius occurre.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 684)
Secunda in paupertate fortuna est fides.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 710)
Stultum est queri de adversis, ubi culpa est tua.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 721)
Socius fit culpae, quisquis nocentem levat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 731)
intellegunt culpam esse paucorum, inquirunt auctores, inuentosque condemnant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:2)
Sic enim nos fidelibus tenere disciplinam debemus, sicut boni patres carnalibus filiis solent, quos et pro culpis uerberibus feriunt, et tamen ipsos, quos doloribus adfligunt, habere heredes quaerunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:13)
quia, sicut in his, qui per ignorantiam fecerunt, culpa aliquatenus toleranda est, ita in his fortiter insequenda, qui non metuunt sciendo peccare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION