라틴어 문장 검색

"namque pio iuveni vitam sine volnere reddam, et cedent arti tristia fata meae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권485)
Potniadum morsus subeas , ut Glaucus , equarum , Utque duobus idem dictis modo nomen habenti, Praefocent animae noxia mella viam . Sollicitoque bibas , Anyti doctissimus olim Inperturbato quod bibit ore reus . Nec tibi , siquid amas , felicius Haemone cedat :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:5)
Neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, terra feras cepit, volucres agitabilis aer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 11:1)
ait "quantoque animalia cedunt cuncta deo tanto minor est tua gloria nostra."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 49:2)
Quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides, "matri" que ait "omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:3)
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:3)
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:3)
sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Perstat et, alternae deceptus imagine vocis, "huc coeamus!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:13)
Illi admirantes remorum in verbere perstant velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:56)
Perstat Echionides.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 62:1)
Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae denegat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:18)
"O numen aquarum, proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, magna quidem posco, sed tu miserere meorum, iactari quos cernis in Ionio inmenso, et dis adde tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:6)
Non cessisse piget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 19:10)
Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum turpius.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION