라틴어 문장 검색

| Iam etiam philosophos de negotio deiciebat, cum pittacia in scypho circumferri coeperunt, puerque super hoc positus officium apophoreta recitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:11)
Pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam philosophum audivit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:31)
Grex agit in scaena mimum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:18)
Quotiescunque enim in convivio de usu formosorum mentio facta est, tam vehementer excandui, tam severa tristitia violari aures meas obsceno sermone nolui, ut me mater praecipue tanquam unum ex philosophis intueretur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:3)
Nam nummos in praesentem usum deum matrem pro fide sua reddituram . . . Quid ergo inquit Eumolpus cessamus mimum componere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:5)
sufficeret unum, Euphrates philosophus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 2:2)
Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 2:1)
Nam ex omnibus, qui nunc se philosophos vocant, vix unum aut alterum invenies tanta sinceritate, tanta veritate.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 6:1)
nam et comoedias audio et specto mimos et lyricos lego et Sotadicos intellego;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 2:3)
Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 4:1)
Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum citarem iudices, domine, conventum incohaturus, Flavius Archippus vacationem petere coepit ut philosophus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 581)
EPISTULA DOMITIANI AD TERENTIUM MAXIMUM Flavius Archippus philosophus impetravit a me, ut agrum ei ad c circa Prusiadam, patriam suam, emi iuberem, cuius reditu suos alere posset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 4:3)
EIUSDEM AD LAPPIUM MAXIMUM Archippum philosophum, bonum virum et professioni suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas velim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes in iis, quae verecunde a te desideraverit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 5:3)
et plaudas, aliquam mimo saltante puellam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:343)

SEARCH

MENU NAVIGATION