라틴어 문장 검색

quae cum primo clamore atque impetu cepisset, pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto monitis ut, ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine instructo, cum praemissus eques velut indagine dissipatos Samnites ageret, caedem ingentem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 426:1)
in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 430:1)
praeda capta ingens est, praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 236:3)
a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 277:3)
utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 414:1)
incessit deinde qua duxit praedae spes victor exercitus perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec apertam nec ex insidiis expertus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 516:1)
addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 517:1)
iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium equites, cum turma una longius provecta accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 545:1)
quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit, sine modo inquit, sese praeda praepediant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 546:1)
de eo coacti referre, praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent secundum ius fasque restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 563:1)
nihil tamen earum rerum praeter captivos ac si qua cognita ex praeda sunt acceptum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:2)
Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 567:2)
res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 6:2)
ibi plus quam in acie sanguinis ac caedis factum praedaeque pars maior ira corrupta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 181:2)
septem milia militum sub iugum missa, praedaque ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque quae ad Caudium amissa erant, et quod omnia superabat gaudia, equitibus reciperatis quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites dederant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 213:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION