라틴어 문장 검색

ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 112)
sunt autem et alia plura nomina flatusque ventorum e locis aut fluminibus aut montium procellis tracta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장44)
deinde cum aeris unda nitentes, cum perventum ad montes, ab eorum offensa et procellis propter plenitatem et gravitatem liquescendo disparguntur et ita diffunditur in terras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장6)
Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, hic rapit antemnas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 56:6)
currimus aequor sicut Tyrrhenum navigat aequor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1912)
procellis procella est vis venti cum pluvia, dicta procella ab eo, quod omnia percellat, hoc est moveat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 855)
Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 1:4)
aeqvora vix summa campum planum aequor appellat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1951)
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:7)
magna aequora aut epitheton est, ut surgant aequora quae magna sunt, aut 'magna aequora', magni fluctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1961)
Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine levissima tensione rumpitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:14)
et aeqvora ponti non sine causa addidit 'ponti', quia sunt et campi aequora, ut "ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4691)
'aequora' vero modo maria, alibi campos, ut ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 696)
aequor autem modo terram accipe, ab aequalitate dictam, ut "praecipitemque Daren ardens agit aequore toto":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 503)
Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION