라틴어 문장 검색

sic igitur veteres praecipiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 1:1)
At cum de ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant σχήματα, non fit idem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:2)
bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:8)
non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 51:2)
tibi si recta probanti placebis, tum non modo tete viceris, quod paulo ante praecipiebam, sed omnis et omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 63:5)
an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, mente vix constes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 39:3)
Totumque hoc de voluptate sic ille praecipit, ut voluptatem ipsam per se, quia voluptas sit, semper optandam expetendam putet, eademque ratione dolorem ob id ipsum, quia dolor sit, semper esse fugiendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 95:1)
is vero, quod credibile vix esset, cum in philosophia multo etiam magis assidue quam antea versaretur et cum fidibus Pythagoreorum more uteretur cumque ei libri noctes et dies legerentur, quibus in studiis oculis non egebat, tum, quod sine oculis fieri posse vix videtur, geometriae munus tuebatur verbis praecipiens discentibus, unde quo quamque lineam scriberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:2)
Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
Est enim obvius et expositus, plenusque humanitate quam praecipit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 2:4)
quamvis ille hoc temperamentum modestiae suae indixerit, ne praecipere videatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 6:5)
Nam praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed onerosum ac prope superbum est;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 3:1)
Nec heredem institui nec praecipere posse rem publicam constat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 1:1)
deinde subiungas nos quadringenta milia offerre, sicut praeceperit Saturninus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 4:2)
Non possum exprimere verbis quantum animo vulnus acceperim, cum audivi Fundanum ipsum, ut multa luctuosa dolor invenit, praecipientem, quod in vestes margarita gemmas fuerat erogaturus, hoc in tus et unguenta et odores impenderetur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION