라틴어 문장 검색

Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pretium reposcaris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 12 6:2)
Nonne si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 10:1)
recte an secus, nihil ad me.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 12:2)
Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 9:1)
Quin etiam Domitius Afer, qui illos in nomen assumpsit, reliquit testamentum ante decem et octo annos nuncupatum, adeoque postea improbatum sibi, ut patris eorum bona proscribenda curaverit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 5:2)
Vereor enim ne id quod improbo consectari carpere referre huic quod cum maxime praecipimus repugnet.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 22 4:3)
TRAIANUS PLINIO Recte renuntiasti, mi Secunde carissime.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 161)
TRAIANUS PLINIO Nunc quidem proficiscentem ad comparationem frumentorum Maximum libertum meum recte militibus instruxisti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 281)
Dispice ergo, domine, numquid minuendam usuram ac per hoc idoneos debitores invitandos putes, et, si nec sic reperiuntur, distribuendam inter decuriones pecuniam, ita ut recte rei publicae caveant;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 54 2:1)
ipse decor, recte facti si praemia desint, non movet, et gratis paenitet esse probum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 34)
aut quis munifici mores improbat Alcinoi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 920)
Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti addidit obscenis convicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:5)
Quamvis sit verum nonnumquam christianos Scripturas haud recte esse interpretatos, hodie strenue abicere debemus, eo quod ad imaginem Dei creati simus et nobis munus sit commissum terram subiciendi, concludi posse nobis absolutum aliarum creaturarum dominatum tributum esse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:6)
69. Dum recte rebus uti possumus, ad agnoscendum vocamur cetera viventia coram Deo sua ex natura valere atque “ea, sua mera exsistentia, Illi benedicunt Illumque glorificant”, cum “laetetur Dominus in operibus suis” (Ps 104,31).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION