라틴어 문장 검색

In ea tanta asperitate saevissimis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장6)
nisi tamen res publica pariter atque saevissimo imperio bene atque decore gesta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장13)
ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos auerteret, quis et Iugurtha carus et Romani inuisi erant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장9)
Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:1)
Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 6:3)
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:4)
Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 24:1)
Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:6)
Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 20:6)
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda hominem pati subigunt nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 41:1)
ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 30:6)
Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 21:2)
Si vere reputes, aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:3)
Tunc itaque de illo feremus sententiam, cum fidem nobis fecerit invisam iam sibi esse luxuriam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 4:5)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION