라틴어 문장 검색

Poculo autem Herculem vectum ad Ἐρύθειαν, id est Hispaniae insulam, navigasse et Panyasis, egregius scriptor Graecorum, dicit et Pherecydes auctor est, quorum verba subdere supersedi, quia propiora sunt fabulae quam historiae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:1)
quod nomen vulgo fortasse temere inpositum vel etiam fictum putatur ab ignorantibus insidiosum poetam cognomen quod a veteribus Graecis scriptoribus ipsi Dianae fuerat inpositum comiti eius adsignare voluisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 1:3)
Sed adfirmo doctissimum vatem etiam in hoc Aeschylum, eminentissimum tragoediarum scriptorem, secutum,
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 12:2)
Sed meminimus viros inter omnes nostra aetate longe doctissimos, Furium Caecinamque Albinos, promisisse se prodituros quid idem Maro de antiquis Romanis scriptoribus traxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 1:3)
Afranius enim togatarum scriptor in ea togata quae Compitalia inscribitur non inverecunde respondens arguentibus, quod plura sumpsisset a Menandro:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:1)
Quod si haec societas et rerum communio poetis scriptoribusque omnibus inter se exercenda concessa est, quis fraudi Virgilio vortat, si ad excolendum se quaedam ab antiquioribus mutuatus sit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 5:1)
sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:4)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
Sed si nec focus est nudi nec sponda grabati Nec curtus Chiones Antiopesve calix, Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna Dimidiasque nates Gallica paeda tegit, Pasceris et nigrae solo nidore culinae Et bibis inmundam cum cane pronus aquam:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII4)
Contra Caesaris est forum taberna Scriptis postibus hinc et inde totis, Omnis ut cito perlegas poetas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII6)
Si quando ex nostris disticha pauca lego, Protinus aut Marsi recitas aut scripta Catulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXI3)
An quae Neroni falsus astruit scriptor?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX3)
Cui sint scripta, rogas, interiora?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII2)
' Ingeniosa tamen Pompulli scripta feruntur.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI4)

SEARCH

MENU NAVIGATION