라틴어 문장 검색

tu frustra postulasti, ut seruos exhiberem:
(아풀레이우스, 변명 43:19)
quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad aliquid utere.
(아풀레이우스, 변명 44:16)
magiae accusans de XV seruis denuntiasti:
(아풀레이우스, 변명 45:2)
quid, si de ui accusares, quot tandem seruos postulares?
(아풀레이우스, 변명 45:3)
sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est.
(아풀레이우스, 변명 45:4)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)
XV serui sacrum magicum participant quasi XV uiri sacris faciundis creati?
(아풀레이우스, 변명 45:10)
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
ego ex fatigatione itineris aduectus apud Appios istos amicos meos, quos honoris et amoris gratia nomino, aliquam multis diebus decumbo.
(아풀레이우스, 변명 70:6)
nam fuerat mihi non ita pridem ante multos annos Athenis per quosdam communis amicos conciliatus et arto postea contubernio intime iunctus.
(아풀레이우스, 변명 70:8)
ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur) - si haec reputans formae et diuitiarum gratia me ad aliam condicionem reseruarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum.
(아풀레이우스, 변명 71:9)
ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui.
(아풀레이우스, 변명 91:4)
Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Auito recognosces.
(아풀레이우스, 변명 93:7)
hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione amicos ex infensis reddidisse;
(아풀레이우스, 플로리다 6:14)
nec eo minus et leno periurus et amator feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor inhibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et parentes tenaces et meretrices procaces.
(아풀레이우스, 플로리다 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION