라틴어 문장 검색

sic igitur solem lunam stellasque putandum ex alio atque alio lucem iactare subortu et primum quicquid flammarum perdere semper, inviolabilia haec ne credas forte vigere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 10:7)
haut igitur leti praeclusa est ianua caelo nec soli terraeque neque altis aequoris undis, sed patet immani et vasto respectat hiatu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 14:3)
Denique tantopere inter se cum maxima mundi pugnent membra, pio nequaquam concita bello, nonne vides aliquam longi certaminis ollis posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis omnibus epotis umoribus exsuperarint?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:1)
ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:4)
at pater omnipotens ira tum percitus acri magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu deturbavit equis in terram, Solque cadenti obvius aeternam succepit lampada mundi disiectosque redegit equos iunxitque trementis, inde suum per iter recreavit cuncta gubernans, scilicet ut veteres Graium cecinere poëtae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:7)
Sed quibus ille modis coniectus materiai fundarit terram et caelum pontique profunda, solis lunai cursus, ex ordine ponam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 16:1)
Hic neque tum solis rota cerni lumine largo altivolans poterat nec magni sidera mundi nec mare nec caelum nec denique terra neque aër nec similis nostris rebus res ulla videri, sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:1)
diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
quae quanto magis inter se perplexa coibant, tam magis expressere ea quae mare sidera solem lunamque efficerent et magni moenia mundi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:2)
sic igitur tum se levis ac diffusilis aether corpore concreto circum datus undique saepsit et late diffusus in omnis undique partis omnia sic avido complexu cetera saepsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:6)
hunc exordia sunt solis lunaeque secuta, interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:7)
quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether, quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent, nec levia ut possent per summas labier oras, et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva versent et partes ut mundi totius extent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:8)
nam modice fluere atque uno posse aethera nisu significat Pontos, mare certo quod fluit aestu unum labendi conservans usque tenorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:4)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)
Nec nimio solis maior rota nec minor ardor esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION