라틴어 문장 검색

Auro suadente nil potest oratio.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A45)
Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 317)
sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 3:2)
Sed et quod fratres nos vocamus, non alias, opinor, insaniunt quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectione simulatum est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 7:5)
Sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras adfirmabant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:12)
Quibus ille exhortatorias mittens litteras, in opus eos uerbi, diuino confisos auxilio, proficisci suadet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.6)
sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera eorum imitationi monstrando, prauorum mentes ad sanctitatis studia reforma;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:14)
coepitque eis fraterna admonitione suadere, ut pace catholica secum habita communem euangelizandi gentibus pro Domino laborem susciperent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.4)
et cum simulatam legationem ore astuto uolueret, exsurrexit repente, et, euaginata sub ueste sica, impetum fecit in regem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:7)
Sed dicito mihi, quid mercedis dare uelis ei, siqui sit, qui his te meroribus absoluat, et Redualdo suadeat, ut nec ipse tibi aliquid mali faciat, nec tuis te hostibus perimendum tradat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:7)
Fecit, ut ille suaserat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.8)
Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad uastandam Pictorum prouinciam duxisset, multum prohibentibus amicis, et maxime beatae memoriae Cudbercto, qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum, quas secum adduxerat, extinctus anno aetatis suae XL.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI].6)
Quod cum fratribus referret, laudauerunt eius propositum, eumque id, quod mente disposuerat, perficere suadebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:3)
Non frustra quidam iam nunc in limine perstat Sedulus ac crebro prospicit ac refugit, Et simulat transire domum, mox deinde recurrit, Solus et ante ipsas excreat usque fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 537)
Te tenet, absentes alios suspirat amores Et simulat subito condoluisse caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 624)

SEARCH

MENU NAVIGATION