라틴어 문장 검색

Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장42)
ita enim erit vectiario spatium expeditum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장19)
nam sic erit ad prelum opus facientibus libera versatio et expedita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장21)
rex, cum iam sex civitatis lectos habuisset nec tam cito septumum idoneum inveniret, retulit ad eos, qui supra bybliothecam fuerunt, et quaesiit, si quem novissent ad id expeditum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말11)
tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 2장9)
Cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장8)
nunc, quemadmodum umidis locis politiones expediantur, ut permanere possint sine vitiis, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장2)
Id autem multis rebus est ad usum expeditum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장12)
ea autem ratio, quemadmodum in multis rebus et mensuris est utilis, etiam in aedificiis scalarum aedificationibus, uti temperatas habeant graduum librationes, est expedita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말23)
namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말8)
Igitur quoniam haec ita sunt tradita et constituta, non videtur esse alienum, uti caute summaque diligentia, antequam instituantur opera, eorum expediantur rationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말13)
tigna duo ad onerum magnitudinem ratione expediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장3)
sin autem maioribus oneribus erunt machinae comparandae, amplioribus tignorum longitudinibus et crassitudinibus erit utendum eadem ratione in summo fibulationibus, in imo sucularum versationibus expediendum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장16)
trocleae et ductarii funes, uti supra scriptum est, expediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장23)
Est autem aliud genus machinae satis artificiosum et ad usum celeritatis expeditum, sed in eo dare operam non possunt nisi periti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION