라틴어 문장 검색

legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 4:5)
interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R. singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 7:1)
quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 15 2:4)
his autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis suae . de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari, Allienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:1)
usque ad K. Martias legatis senatum cotidie dare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 11 3:2)
quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 5장 4:1)
legati in castra veniunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 2:5)
Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 3:3)
venit in decem primis legatus in castra Capito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 1:1)
impedimento est quo minus de his rebus Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem amissurum, sese capitis periculum aditurum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:1)
postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non adierunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:3)
Roscium fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 1:5)
Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum ei non videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 4:8)
Vsus enim, non abusus, legatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 7:3)
Nam quid interest, cum hoc sumpseris, pecuniam numeratam mulieri deberi cui sit argentum omne legatum, utrum hoc modo concludas argumentum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION