라틴어 문장 검색

"quin etiam menti tumor atque audacia gliscit, congressus dum nemo tuos pugnamque minorem dignatur bellis, iramque relinqueris infra, i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic, dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors, proelia lude domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권336)
Alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 5:3)
Denique uidimus, quibusdam a serpente percussis, rasa folia codicum, qui de Hibernia fuerant, et ipsam rasuram aquae inmissam ac potui datam, talibus protinus totam uim ueneni grassantis, totum inflati corporis absumsisse ac sedasse tumorem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 4:5)
Ariditas sucum, nerui officia receperunt, et in conspectu omnium filio incolumitas, patri filius restituitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:6)
Erat enim arescentibus neruis contracto poplite, cui per siccitatem cruris usus uestigii negabatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI.8)
qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:6)
Iusseruntque me, inquit, incidere tumorem illum, ut efflueret noxius umor, qui inerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:7)
Ferunt autem, quia, cum praefato tumore ac dolore maxillae siue colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:19)
dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 3:2)
At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione conprimere ac mollire curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII]. 1:2)
Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII]. 1:6)
Erat in eo quidam adulescens, cui tumor deformis palpebram oculi fedauerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII].4)
etsi necdum uires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio, ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, uelut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere uidetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:10)
Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:11)
quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION