라틴어 문장 검색

Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum conprimantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 22:1)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:3)
gaudent feriri et instare ferro et tela corpore urgere et per suum vulnus exire.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 13:3)
Magis urgent saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum.
(세네카, De Providentia, book 1 43:1)
Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 33:3)
Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 27:1)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:3)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
semel profecto premere felices deus cum coepit, urget, hos habent magna exitus.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:2)
si mori pateris, tamen in matre peccas - urget hinc illinc scelus.
(세네카, Hercules Oetaeus 15:38)
Debitos nato quidem compesce fletus, mater Alcidae induti, non est gemendus nec gravi urgendus prece, virtute quisquis abstulit fatis iter:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:1)
Huc, cara proles, unicum afflictae domus solamen, huc vos ferte et infusos mihi coniungite artus, habeat incolumes pater, dum et mater habeat, urguet exilium ac fuga.
(세네카, 메데아 14:34)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION