라틴어 문장 검색

vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:1)
nam etsi minime videtur pertinere ad probationem, qua figura dicatur, facit tamen credibilia quae dicimus et in animos iudicum, qua non observatur, irrepit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:3)
simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:2)
sed antequam, quae cuique rei figura conveniat, ostendo, dicendum est nequaquam eas esse tam multas quam sint a quibusdam constitutae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 23:1)
quapropter in dicendo irasci, dolere, misereri, timere, confidere, contemnere non sunt figurae, non magis quam suadere, minari, rogare, excusare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:2)
sed fallit parum diligenter intuentes, quod inveniunt in omnibus his locis figuras et earum exempla ex orationibus excerpunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 25:1)
quare dabunt aliquam in irascente, deprecante, miserante figuram, scio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:1)
sed non ideo irasci, misereri, deprecari figura erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 26:2)
eadem sunt in Oratore plurima non omnia tamen et paulo magis distincta, quia post orationis et sententiarum figuras tertium quendam subiecit locum ad alias, ut ipse ait, quasi virtutes dicendi pertinentem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 37:2)
nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 48:3)
quae cum adesse debent, tum disponenda atque varianda sunt, ut auditorem, quod in fidibus fieri videmus, omni sono mulceant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 52:1)
admittunt autem, ut dixi, figuras, quod vel ex proxima doceri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 52:3)
est aliqua etiam in respondendo figura, cum aliud interroganti ad aliud, quia sic utilius sit, occurritur, tum augendi criminis gratia, ut testis in reum rogatus, an ab reo fustibus vapulasset, Et innocens, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 59:1)
quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:1)
quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION