라틴어 문장 검색

Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:4)
Non avium plumae in usum vestis conseruntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 16:11)
Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:4)
Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 45:3)
mundae vestis electio adpetenda est homini.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 12:2)
Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:1)
Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:2)
Sed in quodam apparatu vidi totas opes urbis et auro et argento et iis, quae pretium auri argentique vicerunt, exquisitos colores et vestes ultra non tantum nostrum, sed ultra finem hostium advectas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 14:5)
Quomodo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civitatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, ostendit animos quoque, a quibus verba exeunt, procidisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:5)
Non videntur tibi contra naturam vivere qui commutant cum feminis vestem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 7:1)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
en ipse picta veste sublimis iacet, Priami superbas corpore exuvias gerens.
(세네카, 아가멤논 16:13)
mortifera vinctum perfide tradit neci induta vestis:
(세네카, 아가멤논 16:18)
germane, vultus veste furabor tuos.
(세네카, 아가멤논 16:32)
laeva victricem tenens frondem virenti protegat ramo caput, et ista donum palma Pisaei Iovis velamen eadem praestet atque omen tibi.
(세네카, 아가멤논 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION