라틴어 문장 검색

id satis ad victoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 45장4)
externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere didicimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장11)
Italiam utroque mari duae classes, Misenum apud et Ravennam, proximumque Galliae litus rostratae naves praesidebant, quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat valido cum remige.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장1)
conscientia belli Sacrovir diu dissimulatus, victoria per avaritiam foedata et uxor socia arguebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장8)
nam principem orabat deligere senatores ex quis viginti sorte ducti et ferro accincti, quoties curiam inisset, salutem eius defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 2장3)
sic Regulo salus et Trioni dilatio exitii quaesita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장10)
fama tamen occisi falso credita exterruit Parthos victoriamque concessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장10)
populi Romani imperatoribus, magnarum nationum regibus primam ex similitudine for- tunae amicitiam, sibi et Claudio etiam communionem victoriae esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장3)
At Claudius, quamquam nobilitatibus externis mitis, dubitavit tamen accipere captivum pacto salutis an repetere armis rectius foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장1)
Salutis augurium quinque et septuaginta annis omissum repeti ac deinde continuari placitum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장3)
clara ea victoria fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장10)
neque dubium habetur multa eorundem in populum Romanum merita sociasque victorias potuisse tradi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장5)
sed oppidani portis sponte patefactis se suaque Romanis permisere, quod salutem ipsis tulit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장3)
ob haec consalutatus imperator Nero, et senatus consulto supplicationes habitae, statuaeque et arcus et continui consulatus principi, utque inter festos referretur dies, quo patrata victoria, quo nuntiata, quo relatum de ea esset, aliaque in eandem formam decernuntur, adeo modum egressa ut C. Cassius de ceteris honoribus adsensus, si pro benignitate fortunae dis grates agerentur, ne totum quidem annum supplicationibus sufficere disseruerit, eoque oportere dividi sacros et negotiosos dies, quis divina colerent et humana non impedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 41장8)
Octavius contra modo conqueri, modo minitari, famam perditam, pecuniam exhaustam obtestans, denique salutem, quae sola reliqua esset, arbitrio eius permittens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION