라틴어 문장 검색

haec ipsa me quo fletu putas scripsisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 3:1)
*γνῶθι πῶσ ἄλλωͺ κέχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum eius, quem ad modum conicio, quasi sed haec tu videris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 7장 1:4)
idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:1)
Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:2)
quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 9장 1:1)
nolite, si in nostro omnium fletu nullam lacrimam aspexistis Milonis, si voltum semper eundem, si vocem, si orationem stabilem ac non mutatam videtis, hoc minus ei parcere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 1:3)
Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est vultus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 2:6)
vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:1)
Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:3)
quod cum in factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et gestu et incessu, contraque item dedecere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:1)
Accedet actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione corporis, vultu tamen multa conficiens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 4:3)
dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:5)
nemo me lacrimis decoret inquit nec funera fletu faxit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:5)
quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:7)
Id viri est offi/cium, fletus mu/liebri ingenio a/dditus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION