라틴어 문장 검색

Nihil rogamus:
(세네카, Hercules Furens 19:24)
in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
nil superest mali:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:21)
incurrit, errat, sistit, in voltus dolor processit omnis, pectori paene infimo nihil est relictum;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:7)
Pectoris sani parum aestus, alumna, comprime et flammas doma;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:29)
tamen per ipsas fulget aerumnas decor nihilque ab illa casus et fatum grave nisi regna traxit, hic meum pectus timor.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:35)
ipse, qui Alcidae imperat, facibus suis me iungat Eurystheus licet, minus est;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:41)
mare terra caelum et Tartarus servit mihi nihilque leges ad meos cantus tenet:
(세네카, Hercules Oetaeus 7:51)
avidis, avidis natura parum est.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:17)
Verum est quod cecinit sacer Thressae sub Rhodopes iugis aptans Pieriam chelyn Orpheus Calliopae genus, aeternum fieri nihil.
(세네카, Hercules Oetaeus 16:1)
non minus caelum mihi asserere potui - dum patrem verum puto, caelo peperci, sive crudelis, pater, sive es misericors, commoda nato manum properante morte et occupa hanc laudem tibi.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:11)
nil inde ducam, quid times iterum Herculem?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:35)
sparsus silebo - non ferae excutient mihi, non arma gemitus, nil quod impelli potest.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:48)
' nil querimur ultra:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:13)
victor cruentus abstuli patriam lares nihilque miserae praeter Alciden dedi:
(세네카, Hercules Oetaeus 22:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION