라틴어 문장 검색

Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam invictam praestent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 178:1)
haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 401:1)
supersunt etiam nunc Samnitium bella, quae continua per quartum iam volumen annumque sextum et a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio arma intulerunt, agimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 448:1)
Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus consules secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 455:1)
alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 491:1)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium legatum eius, qui dicta die a M. Scantio tribuno plebis fugerat legatione, ut fama ferebat, populi iudicium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 674:1)
lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina C. Marcio Rutulo censoribus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 677:1)
Domitius censor primus ex plebe lustrum condidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha9)
Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu movit, quod is x pondo argenti facti haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha6)
lustro a censoribus condito censa sunt civium capita CCLXXI ccxxiiii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha7)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha5)
M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent, xvi senatu moverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIII Periocha6)
lustrum a censoribus conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha7)
lustrum a censoribus ter conditum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha14)

SEARCH

MENU NAVIGATION