라틴어 문장 검색

annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
utebatur autem equo insigni, pedibus prope humanis et in modum digitorum ungulis fissis, quem natum apud se, cum haruspices imperium orbis terrae significare domino pronuntiassent, magna cura aluit nec patientem sessoris alterius primus ascendit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 61장 1:1)
Suspicionem Caesar quibusdam suorum reliquit neque uoluisse se diutius uiuere neque curasse quod ualitudine minus prospera uteretur, ideoque et quae religiones monerent et quae renuntiarent amici neglexisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 86장 1:1)
libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in grauiore annona metueretur, bis usus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 2:1)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare insecuti quoque principes perseuerarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 50장 1:1)
at quotiens neruorum causa marinis Albulisque calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse Hispanico uerbo duretam uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 82장 2:3)
'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 86장 3:1)
sed et ceteros continuos dies inter uaria munuscula togas insuper ac pallia distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone uterentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 3:1)
sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:3)
addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel noctis hora uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 18장 2:2)
adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:2)
in templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 3:2)
nihil magis in natura sua laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inuerecundiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:2)
alii, quod in diuturna ualitudine galbeo, id est remediis lana inuolutis, assidue uteretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION