라틴어 문장 검색

At vero . Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:6)
Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:3)
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse - nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 12장 2:1)
Acuti sunt, elegantes faceti breves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 2:2)
qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:2)
Galba, quod is in dicendo atrocior acriorque esset, gravius et vehementius posse defendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:5)
nam et Carbonis et Gracchi habemus orationes nondum satis splendidas verbis, sed acutas prudentiaeque plenissimas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 2:2)
Hunc qui audierant prudentes homines, in qui - bus familiaris noster L. Gellius, qui se illi contubernalem in consulatu fuisse narrabat, canorum oratorem et volubilem et satis acrem atque eundem et vehementem et valde dulcem et perfacetum fuisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 3:2)
Gracchus occisus esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat in dicendo fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 2:3)
Erat uterque natura vehemens et acer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장3)
non enim solum acuere sed etiam alere ingenium potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 2:8)
Eius conlega L. Bestia a bonis initiis orsus tribunatus - nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit - , vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:2)
atque et acri ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:1)
Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna belli crimini, invidia populi calamitati fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 3:6)
tum etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION