라틴어 문장 검색

P. Cornelius consul triduo fere post quam Hannibal a ripa Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium venerat, nullam dimicandi moram facturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 321:1)
tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 494:2)
ob eam iram, simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad Padi ripas iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 550:1)
erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:1)
inde duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa posita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 221:2)
castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar, ut aditum ea parte intercluderet Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 260:1)
Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua cuiusque opportunitate haud sine certamine dabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 537:1)
ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 538:1)
quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro vallo locatam atque ad ipsas prope portas evecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 546:1)
Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 554:1)
imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverso vertice dolia impulit ad ripam hostes servabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 253:1)
ibi haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum ne quid falleret Volturno ad urbem missum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 253:2)
quacumque custodiant plebis homines, ea patere aditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 24:3)
hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines novae, inhumana crudelitas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 60:1)
tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 62:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION