라틴어 문장 검색

Quemadmodum, quae in usu sunt et manum cotidie tactumque patiuntur, numquam periculum situs adeunt, illa, quae ad oculos non revocantur, sed extra conversationem ut supervacua iacuerunt, sordes ipsa colligunt vetustate, ita, quidquid frequens cogitatio exercet ac renovat, memoriae numquam subducitur, quae nihil perdit, nisi ad quod non saepe respexit.
(세네카, 행복론, Liber III 10:1)
sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam.
(세네카, 행복론, Liber III 47:4)
Itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.
(세네카, 행복론, Liber III 47:10)
omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et exules ;
(세네카, 행복론, Liber III 80:4)
ut possim servare proscriptum, ipse proscriptionis periculum adeo.
(세네카, 행복론, Liber IV 55:5)
Sed illud intuere, an ad istam virtutem, quae saepe tuta ac facili aditur via, etiam per saxa et rupes et feris ac serpentibus obsessum iter fueris iturus.
(세네카, 행복론, Liber IV 106:3)
In iis exige censuram et personarum aestimationem, quae separatim tamquam digno dantur, non in his, quae promiscue turbam admittunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 135:1)
Hominem tam palam obscenum ad fasces et ad tribunal admisisti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 150:5)
Si regem in luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit,regiam eluderet et filium, quod in luctu ac rebus adversis moris est, tenderet ?
(세네카, 행복론, Liber V 29:2)
ad haec admittitur, quae et accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, ingratus est.
(세네카, 행복론, Liber V 74:4)
Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi.
(세네카, 행복론, Liber VI 56:1)
Aliquid istic mea causa facis, quod me ad fortunam redemptionis admittis ;
(세네카, 행복론, Liber VI 62:3)
admissos gregatim adulteros, pererratam nocturnis comissationibus civitatem, forum ipsum ac rostra, ex quibus pater legem de adulteriis tulerat, filiae in stupra placuisse, cotidianum ad Marsyam concursum, cum ex adultera in quae- stuariam versa ius omnis licentiae sub ignoto adultero peteret.
(세네카, 행복론, Liber VI 161:2)
queruntur de superiorum fastidio, quod ipsis adire volentibus non vacaverint !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 11:2)
nullo nobis saeculo interdictum est, in omnia admittimur et, si magnitudine animi egredi humanae imbecil- litatis angustias libet, multum, per quod spatiemur, temporis est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION