라틴어 문장 검색

Assumamus distantiam mediocrem sexaginta semidiametrorum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 12:4)
Unde cum vis illa accedendo ad terram augeatur in duplicata distantiae ratione inversâ, adeoque ad superficiem Terrae major sit vicibus 60 × 60 quam ad Lunam, corpus vi illa in regionibus nostris cadendo describere deberet spatio minuti unius primi pedes Parisienses 60 × 60 × 15-1/12, & spatio minuti unius secundi pedes 15-1/12.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 12:10)
distantia centrorum Lunae ac Terrae ab invicem erit 60½ semidiametrorum terrestrium;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 13:3)
Gravitatem, quae Planetam unumquemque respicit, ese reciprocè ut quadratum distantiae locorum ab ipsius centro.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 18:2)
Corpora omnia in Planetas singulos gravitare, & pondera eorum in eundem quemvis Planetam, paribus distantiis à centro Planetae, proportionalia esse quantitati materiae in singulis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 20:1)
Descensus gravium omnium in Terram (dempta saltem inaequali retardatione quae ex Aeris perexigua resistentia oritur) aequalibus temporibus fieri jamdudum observarunt alii;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:1)
Comparabam pixides duas ligneas rotundas & aequales.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:4)
Pixides ab aequalibus pedum undecim filis pendentes constituebant Pendula, quoad pondus, figuram & aeris resistentia omnino paria:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:6)
& per jam ante ostensa certum est quod temporibus aequalibus describent aequalia Spatia cum Luna, adeoque quod sunt ad quantitatem materiae in Luna, ut pondera sua ad ipsius pondus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:15)
Si (paribus à Sole distantiis) Satelles aliquis gravior esset in Solem pro quantitate materiae suae, quam Jupiter pro quantitate materiae suae, in ratione quacunque data, puta d ad e:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 21:24)
Nam si cum formis variari possent, forent majora vel minora pro varietate formarum in aequali materia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 23:3)
in recessu verò à magnete decrescit in ratione distantiae plusquam duplicata, per Prop.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 26:7)
Planetas omnes in se mutuò graves esse jam ante probavimus, ut & gravitatem in unumquemque seorsim spectatum esse reciprocè ut quadratum distantiae locorum à centro Planetae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 29:1)
Porrò cum Planetae cujusvis A partes omnes graves sint in Planetam quemvis B, & gravitas partis cujusque sit ad gravitatem totius, ut materia partis ad materiam totius, & actioni omni reactio (per motus Legem tertiam) aequalis sit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 30:1)
erit pondus Globi alterutrius in alterum reciprocè ut quadratum distantiae inter centra.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION