라틴어 문장 검색

Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
Et fecit ei rex, sicut fecerant ei qui ante eum fuerant, et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장26)
et statuit ei principatum sacerdotii et, quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem primorum amicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장27)
Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장33)
Et scripsit Antiochus adulescentior Ionathae dicens: " Constituo tibi summum sacerdotium et constituo te super quattuor regiones et ut sis de amicis regis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장57)
Noluimus ergo vobis molesti esse et ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장14)
et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis, ut oboedirent ei sicut sibi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장43)
" Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장36)
et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장39)
Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장40)
Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장17)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: " Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장28)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장32)
Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장14)
Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat constitutus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION