라틴어 문장 검색

saepe horrere sacros doluit Latona capillos, quos admirata est ipsa nouerca prius.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 313)
nullus erat custos, nulla exclusura dolentes ianua:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 345)
angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 469:1)
haec dicta volgo creditaque cum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo submissis fascibus in contionem escendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 71:1)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)
haec ipsa indignitas angebat animos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 563:2)
quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus, lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 125:1)
nec enim nunc quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 316:1)
imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari vetuerit qua pugnatum doleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 432:1)
angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 6:1)
tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 107:2)
ea cura angebat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur et, si Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra pugnaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 19:1)
una ea cura angebat ne, ubi abscessisset, extemplo dederentur Campani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 98:1)
hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit speciem dolentis duarum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 396:1)
Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 521:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION