라틴어 문장 검색

non enim 'vestibulum' priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, 'vestibulum' et 'fauces,' ex quibus 'vestibulum' appellate ante ipsam quasi domum et ante ipsa Orci penetralia, 'fauces' autem vocat iter angustum, per quod ad vestibulum adiretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 13:1)
Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 1:1)
' Bidentes,' inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 7:1)
P. autem Nigidius, in libro quem De composuit, bidentes appellari ait non oves solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 13:2)
Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 15:1)
Nam et mendicimonium dicit et et adulterionem adulteritatemque pro adulterio et depudicavit pro stupravit et abluvium pro diluvio et, quod in mimo ponit quem Cophinum inscripsit, manuatus est pro furatus est et item in Fullone furem manuarium appellat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 3:1)
Atque item, in mimo qui Saturnalia inscriptus est, botulum pro farcimine appellat et hominem levennam pro levi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 12:1)
Sed enim, in mimo quem inscripsit Alexandream, eodem quidem quo vulgus, sed probe Latineque usus est Graeco vocabulo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 14:1)
Quid significet et quid a nostris appellatum sit quod axioma dialectici dicunt;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 1:1)
Tum, quia in primo περι` ἀξιωμάτων discendum, quae M. Varro alias profata, alias proloquia appellat, De Proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesivimus eumque in Pacis bibliotheca repertun legimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 3:1)
Redimus igitur necessario ad Graecos libros.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 5:1)
et omnino quicquid ita dicitur plena atque perfecta verborum sententia, ut id necesse sit aut verum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, proloquium, a M. autem Cicerone pronuntiatum, quo ille tamen vocabulo tantisper uti se adtestatus est, quoad melius, inquit, invenero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 8:2)
Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostrorum adiunctum, alii conexum dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 9:1)
Est item aliud quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos disiunctum dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 12:1)
Omnia autem quae disiunguntur pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se adversa esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION