라틴어 문장 검색

et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 150:2)
maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius, qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit et edocuit quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 290:1)
postremo pacem datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent auctoritate sua.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 662:1)
tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 123:1)
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse, qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 130:1)
Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant adhortando animos confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 563:1)
nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 110:1)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
Evclio Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene me haberem filiai nuptiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 81)
Lyco Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri, minas triginta.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 27)
Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 5, scene 369)
nam ubi ego argentum accepero, continuo tu illam a lenone adserito manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 3144)
qui ego nunc scio, an iam adseratur haec manu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 77)
manu eas adserat suas popularis liberali causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2186)
Milphio Aio, et, si frugi esse vis, eas liberali iam adseres causa manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION