라틴어 문장 검색

In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: " Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장11)
et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장18)
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: " Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장27)
et dixerunt ad eos: " Usque hoc nunc! Exite et facite secundum verbum regis et vivetis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장33)
Et dixerunt: " Non exibimus neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장34)
Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장16)
Et persequebantur eum in descensu Bethoron usque ad campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri; reliqui autem fugerunt in terram Philisthim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장24)
Et coepit timor Iudae ac fratrum eius, et formido cecidit super gentes in circuitu eorum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장25)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장37)
et exierunt de castris in proelium. Et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장13)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장34)
et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장40)
Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장55)
Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장12)
et persecutus est eos usque ad portam Ptolemaidis, et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum, et accepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION