라틴어 문장 검색

atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert, liber animus pervenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 45:6)
ut, si iam possent in homine vivo cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta sit eius tenuitas, ut fugiat aciem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:3)
quae si cernerem quem ad modum nasci possent, etiam quem ad modum interirent viderem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 55:2)
non valet tantum animus, ut se ipse videat, at ut oculus, sic animus se non videns alia cernit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:4)
haec igitur et alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare quin is praesit aliquis vel effector, si haec nata sunt, ut Platoni videtur, vel, si semper fuerunt, ut Aristoteli placet, moderator tanti operis et muneris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 69:1)
(nec vero de hoc quisquam dubitare posset, nisi idem nobis accideret diligenter de animo cogitantibus, quod is saepe usu venit, qui [cum] acriter oculis deficientem solem intuerentur, ut aspectum omnino amitterent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 72:2)
Tu quo/que, Ulixes, quamqua/m graviter Cerni/mus ictum, nimis pae/ne animo es Molli/, qui consuetu/s in armis Aevom a/gere . . . . . . . intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 49:3)
Quodsi talis nos natura genuisset, ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima duce cursum vitae conficere possemus, haut erat sane quod quisquam rationem ac doctrinam requireret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:1)
quod verbum ductum est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:3)
Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:2)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
Namque nimis multos atque omni luce cadentis Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:9)
itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 29:1)
itaque bene adhibita ratio cernit, quid optumum sit, neglecta multis implicatur erroribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:5)
quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION