라틴어 문장 검색

Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Ortus occasusque et properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, nocte caelestia, tardos siderum incessus si conpares toti, citatissimos autem si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant, defectus solis ac lunae invicem obstantium, alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt sive subitis causis mota prosiliunt, ut nocturnos ignium tractus et sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patescentis columnasque ac trabes et varia simulacra flammarum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:6)
Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, eum essent periculorum paucissima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 22:2)
Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 61:1)
cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 5:6)
Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget, fateor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 11:1)
Seneca Lucilio suo salutem Quid ista circumspicis, quae tibi possunt fortasse evenire, sed possunt et non evenire ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 1031)
Circumspice omnium corpora:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 15:6)
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 5:1)
Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:8)
nil moror iussu tuo aperire ferro pectus aerumnis grave.
(세네카, 아가멤논 6:37)
signum recursus regia ut fulsit rate et clara laetum remigem monuit tuba, aurata primas prora designat vias aperitque cursus, mille quos puppes secent.
(세네카, 아가멤논 10:4)
Aperit tum capsulam et tres fusos profert:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:13)
Ecquid aperis mi , penates tuos?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 6:1)
Vt uidit uxorem, uidit patrem, circumspiciebat et fratrem.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION